- CHRISTIANISSIMUS
- CHRISTIANISSIMUStitulus est Galliae Regum, sicuti Catholicus Regum Hispaniar. et Defensor Fidei, Angliae Regum. Primus autem Christianissimi elogiô condecoratus est Ludovic. Pius, a Synodo Aquisgrani habita. A. C. 836. quâ de restauranda disciplima Ecclosiast. leges latae sunt, Clericorum regulae dictae: iussusqueest ab Imperatore Saxo quidam, vir doctus, S. Scripturam Germanicô carmine transferre, quo et idiotae eam discere possent: quod is praestitit. Flacius, in Catal. test. Ver. Platina, in vit. Pap. Massonius, in Lud. Pio. Carolus dein Calvus, a Iohanne IX. Pontifice Romano ad imperium promotus, Christiamssimus vocatus est, circa A. C. 875. qui titulus tandem coronae implexus, et hereditarius factus est sub Ludovico XI. Vide Becm. Hist. Orb. terr. Geogr. et Civ. c. 1. de Hisp. Reg. sed et Simonem Monfortium, sicut ab Innocentio III. tropeô Centum Millium Albigensium interfectorum, ita a Sixto V. titulô Christianissimi donatum esse, refert Isaacus Vaake, in Rege Plat. p. 109. ex descr. Vatic. Angeli Rochae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.